AUDACES

AUDACES
I.
AUDACES
apud Claudian. de Bell. Gildon. v. 220.
Audaces legat ipsa viras, qui colla ferarum
Arte ligent, certôque premant venabula nisu:
Iustiniano Novellâ 105. εὐδοκιμοῦντες τῇ τόλμῃ, alias παράβολοι, homines dicti sunt perditaeac desperatae audaciae, qui operam suam, ut cum bestiis pugnarent, olim locabant. Meminit eorum Firmicus quoque, Faciet auctores, audaces, periculosos. Vide supra in voce Auctor. Auctoratos vero et mercede conductos illud fecisse, ex Cassiano constat collat. 5. c. 14. et Cassidoro l. 5. Ep. 42. ubi Pancarpum (ita enim hoc ludi genus ocabatur) describit, his inter alia verbis: longum est per tot periculorum casus sermonibus evagari, sed apte iungendum est, quod ait de inseris Mantuanus, Quis scelerum comprendere formas: Quis omnia pugnarum per currere nomina possit? Sed vobis, quibus est necesse talia populis exhibere, largitate manus fundite praemia: ut haec miseris faciatis esse votiva etc. Vide Salmas. Not ad Iul. Capitolin. in Gordianis, c. 3. et infra Confectores, Pancarpum, Parabolani. Proprie vero Audaces a Temerariis aliquâ differitate separantur. T. Livius l. 25. c. 37. Martius ad consilium primâ specie temerarium magis, quam audax, animum adiecit, ut ultro castra hostium oppugnaret. Sallustius de Bello Iugurth. c. 7. Ac sane, quod difficillimum, et praeliô strenuus erat, et bonus consiliô: quorum alterum ex providentia timorem: alterum ex audacia temeritatem plerumque adferre solet. Martial. l. 4. Epigr. 43. v. 2.
Non sum iam temerarius, nec audax etc.
Nempe audacia est fons caputque temeritatis: ex eo enim, quod quis ad pericula paulo audacior est ac imperterritus, nascitur temetitas, i. e. προπέτεια, ut recte interpretantur Glossae Veter. et praecipitatio, quae caecitatem etiam adiunctam habet: Unde audaces, temerarios, praecipites, caecos iungit Arnob. adv. Gent. l. 2. Sed et
Audaces ac temerarios dicimus homines, non profligatae solum, verum etiam iam perditae spei, quique non modo honestatis, sed salvis quoque ipsius euram abiecerunt: etsi horum quam illorum conditio melior. Quate et hôc nomine inter Audaces ac Temerarios discrimen. Cicer. ad Altic. Aut nos temeritatem bonorum sequamur: aut audaciam improborum insectemur. Ubi Audacia est pestis illa, quam ἀπόνοιαν appellant Graeci. Quandoque etiam τόλμαν et τολμηροὺς homines vocant Audaces, et qui ingeniô praecipiti feruntur ad nefas quodcumque nec ullâ consideratione cohiberi poslunt. Quare his opponuntar homines considerati et cunctatores, vide Demosthenem Orat. contra Aristogit. 1. Quocirca audaciam pudori opponit Sallust. Praefat. in Catilin. Hique sunt iidem, quos βδελυροὺς appellant Graeci. Unde Plut. Clodium hominem vere ἀπονενοημεν´ον et perditum describens, θρασύτητα et βδελυρίαν coniungit, in Caesare. Vide Desid. Heraldum Animadversion. ad Arnob. d. l. nec non supra, ubi de Audaciae notione, quâ idem, quod Confidentia seu Impudentia, significat, et l. 7. ubi Audaces, religionis contemptores esse ostendit, ac cum transgressoribus, παρανόμοις, optime ac Philosophice Arnobio iungi animadvertit.
II.
AUDACES
apud Marrialem, l. 14. Epigr. 94. cuius lemma, Calices audaces,
Nos sumus audaces, plebeia toreumata vitri,
Nostra nec ardenti gemma feritur aquâ:
Calices dicti sunt vitrei, vili admodum pretiô venales. Scribit enim Strabo l. 17. Romae Vitriarios multa commentos esse et ad vitreorum colores et ad eorundem tornandorum facilitatem, tantamque inde vilitatem eorum fuisse, ut vulgo poculum vitreum alse venundaretur: atque his audacium nomen datum. Meminit idem Poeta eorundem alibi, l. 12. Epigr. 75. v. 1.
Cum tibi Niliacus portet crystalla cataplus,
Accipe de Circo pocula Flaminio.
Hi magis audaces, an sunt, qui talia mittunt
Munera? sed gemmis vilibus usus inest.
Nullum sollicitant haec Flacce toreumata furem etc.
Quod Epigramma de fictilibus accipiebat Turnebus, cum de vitreis omnino accipiendum fit. Ab his vero diversi longe erant, Aegyptiaci ex vitro calices versicolores atque ἀλλύςςοντες, de quibus supra, in Allassonts: item calices illi, qui diatreti dicebantur. Audaces enim, qui plebeii erant et parvô, ut dictum, vaenibant, totnô formabantur, in quo nullum periculum; at in sculpendis caelandisque diatretis, arte manuque pretiosis, periculum non parvum: Utex Martialis iterum verbis patet. l. 14. Epigr. 115.
Adspicis ingenium Nili, quibus addere plura
Dum cupit, ha quotie perdidit auctor opus etc.
Salmas. ad Vospic. in Saturnino. c. 8.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • audaces fortuna juvat — Frase de Virgilio, muy repetida, que significa «la suerte ayuda a los audaces» …   Enciclopedia Universal

  • Audaces fortuna juvat — Audaces fortuna juvat, mit dem Kühnen ist das Glück; frisch gewagt, ist halb gewonnen …   Herders Conversations-Lexikon

  • audaces fortuna iuvat — Latino: la fortuna aiuta gli audaci. Variante più comunemente usata dall emistichio (mezzo verso) audentes fortuna iuvat, che si trova in Virgilio (Eneide, X, 284) e che si completa con le parole timidosque repellit, e respinge i vigliacchi . Si… …   Dizionario dei Modi di Dire per ogni occasione

  • Bellas y audaces — Saltar a navegación, búsqueda Bellas y audaces País originario Chile Canal TVN Horario de transmisión No disponible …   Wikipedia Español

  • Tierra de audaces — Jesse James Título Tierra de audaces Ficha técnica Dirección Henry King Producción Darryl F. Zanuck Nunnally Johnson …   Wikipedia Español

  • Les Audaces de cœur — est un film muet français réalisé par Louis Feuillade et Léonce Perret en 1912, sorti en 1913. Fiche technique Date de sortie :  France : janvier 1913 Distribution Jean Devalde Max Dhartigny Suzanne Grandais …   Wikipédia en Français

  • audace — [ odas ] n. f. • 1130; lat. audacia, de audax 1 ♦ Disposition ou mouvement qui porte à des actions extraordinaires, au mépris des obstacles et des dangers. La confiance en soi donne de l audace. ⇒ assurance, bravoure, courage, décision, hardiesse …   Encyclopédie Universelle

  • Elections municipales de 2008 a Lyon — Élections municipales de 2008 à Lyon Articles principaux : Lyon, Loi PLM, Élections municipales françaises et Élections municipales françaises de 2008. Les prochaines élections municipales en France auront lieu les 9 et 16 mars 2008. À Lyon …   Wikipédia en Français

  • Élections municipales de 2008 à Lyon — Articles principaux : Lyon, Loi PLM, Élections municipales françaises et Élections municipales françaises de 2008. Article principal : Élections municipales françaises de 2008. 2001 2014 Élections municipales 2008 à Lyon …   Wikipédia en Français

  • MODERN STYLE — L’expression «modern style» a été employée par les journalistes français de l’époque 1900 pour qualifier l’architecture et la décoration «fin de siècle» envers lesquelles ils étaient, pour la plupart, très mal disposés. Cette appellation a été… …   Encyclopédie Universelle

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”